monumenta.ch > Ambrosius > 62
Ambrosius, De Nabuthae, § 61 <<<     >>> § 63

§ 62 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 et factus est inquit in pace locus eius, ubi quietus affectus nullis diuersarum cupiditatum exagitatur fluctibus, nullis auaritiae turbatur procellis, nullis diuitiarum quaerendarum ignescit incendiis.
2 lpse est qui speculatur aeterna et habitat in Sion, confringens omnia spiritalium instrumenta bellorum, conterens arcus, quibus diabolus ignita dirigens iacula graues pectoribus hominum solet inurere passiones.
3 sed illa iacula iusto nocere non possunt, cui deus lux est, tantumque abest a caligantium .
4 horrore tenebrarum, ut aduersarius in eo locum habere non possit, qui etiam principibus se consueuit infundere.
5 sicut infudit Iudae etiam proditori concidens tamquam in silua lignorum fidei ianuas, ut in cor eius haberet ingressum et aeterni nominis tabernaculum possideret apostolatus conlati munere dedicatum.
6 ergo ille quasi inprobus usurpator concidit ianuas, ut uiolentus introeat, dominus autem quasi pius inlustrat seruolos et eorum fulgentibus meritis et claritate uirtutum tenebras mundi huius inluminat.
7 hanc pacifici atque mansueti habent aput deum gratiam sobria mentis suae tranquillitate fundati, insipientes autem corde turbantur et ipsi sunt sibi propriae exagitationis auctores, quia desideriorum suorum uoluuntur aestu et quodam salo fluctuant.